- SIRPI
- SIRPIGraecis πλέγματα, quorum usus in vinea, alligando fasces et fustes incisos; unde capsa cisiorum et plaustrorum sirpeae aliter Latinis. Ovid. l. 6. Fast. v. 680.----- Et in plaustro sirpea lata fuit.Ubi male in vulgatis, scirpea est. Indidem sirpiculum et a, cophinus viminei textus. Propert. l. 4. El. 2. v. 21.Sirpiculis mediô pulvere ferre rosam.Columella in Horto, l. 10.---- ---- et canô vimine plexumSirpiculum -----Et apud Lucilium,Tintinnabulum abest hinc, sirpiculaeque olerorum.Verbum est sirpare, quod Varro exponit colligando implicare. Hinc aemigmata sirpi, τὰ συμπεπλεγμένα καὶ γριφώδη. Vocis origo a Graeco ῥίπες et ῥίπος, i. e. πλέγματα, Aeolice traiectione solitâ ἴρπος, unde Latini addito s. fecêre sirpus. Aliud quid est sirpicula, apud Varronem de L. L. l. 4. non apertum, unde lumariae falces, et sirpiculae. Nempe sirpicula ibi, pro sarpicula est, falx vinitoria, a sarpendo, i. e. putando: unde sarpta vinea et sarmenta, surculi amputati etc. Salmas. ad Solin. p. 587. Vide quoque eum ad Capitolin. in Pio, c. 12. uti de Sirpis Sesatarum, foliorum malabathri plenis supra voce Malabathrum: nec non supra liquid voce Ploximum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.